5L. Hymnus Ad Incensum Lucernae

Inventor rutili, dux bone, luminis,
qui certis vicibus tempora dividis,
merso sole chaos ingruit horridum,
lucem redde tuis Christe fidelibus.

Quamvis innumero sidere regiam
lunarique polum lampade pinxeris,
incussu silicis lumina nos tamen
monstras saxigeno semine quaerere:

Ne nesciret homo spem sibi luminis
in Christi solido corpore conditam,
qui dici stabilem se voluit petram,
nostris igniculis unde genus venit.

Pinguis quos olei rore madentibus
lychnis aut facibus pascimus aridis:
quin et fila favis scirpea floreis
presso melle prius conlita fingimus.

Vivax flamma viget, seu cava testula
sucum linteolo suggerit ebrio,
seu pinus piceam fert alimoniam,
seu ceram teretem stuppa calens bibit.

Nectar de liquido vertice fervidum
guttatim lacrimis stillat olentibus,
ambustum quoniam vis facit ignea
imbrem de madido flere cacumine.

Splendent ergo tuis muneribus, Pater,
flammis mobilibus scilicet atria,
absentemque diem lux agit aemula,
quam nox cum lacero victa fugit peplo.

Sed quis non rapidi luminis arduam
manantemque Deo cernat originem?
Moyses nempe Deum spinifera in rubo
vidit conspicuo lumine flammeum.

Felix, qui meruit sentibus in sacris
caelestis solii visere principem,
iussus nexa pedum vincula solvere,
ne sanctum involucris pollueret locum.

Hunc ignem populus sanguinis incliti
maiorum meritis tutus et inpotens,
suetus sub dominis vivere barbaris,
iam liber sequitur longa per avia:

qua gressum tulerant castraque caerulae
noctis per medium concita moverant,
plebem pervigilem fulgure praevio
ducebat radius sole micantior.

Sed rex Niliaci littoris invido
fervens felle iubet praevalidam manum
in bellum rapidis ire cohortibus
ferratasque acies clangere classicum.

Sumunt arma viri seque minacibus
accingunt gladiis, triste canit tuba:
hic fidit iaculis, ille volantia
praefigit calamis spicula Gnosiis.

Densetur cuneis turba pedestribus,
currus pars et equos et volucres rotas
conscendunt celeres signaque bellica
praetendunt tumidis clara draconibus.

Hic iam servitii nescia pristini
gens Pelusiacis usta vaporibus
tandem purpurei gurgitis hospita
rubris littoribus fessa resederat.

Hostis dirus adest cum duce perfido,
infert et validis praelia viribus:
Moyses porro suos in mare praecipit
constans intrepidis tendere gressibus:

praebent rupta locum stagna viantibus
riparum in faciem pervia, sistitur
circumstans vitreis unda liquoribus,
dum plebs sub bifido permeat aequore.

Pubes quin etiam decolor asperis
inritata odiis rege sub inpio
Hebraeum sitiens fundere sanguinem
audet se pelago credere concavo:

ibant praecipiti turbine percita
fluctus per medios agmina regia,
sed confusa dehinc unda revolvitur
in semet revolans gurgite confluo.

Currus tunc et equos telaque naufraga
ipsos et proceres et vaga corpora
nigrorum videas nare satellitum,
arcis iustitium triste tyrannicae.

Quae tandem poterit lingua retexere
laudes Christe tuas? qui domitam Pharon
plagis multimodis cedere praesuli
cogis iustitiae vindice dextera.

Qui pontum rapidis aestibus invium
persultare vetas, ut refluo in salo
securus pateat te duce transitus,
et mox unda rapax devoret inpios.

Cui ieiuna eremi saxa loquacibus
exundant scatebris, et latices novos
fundit scissa silex, quae sitientibus
dat potum populis axe sub igneo.

Instar fellis aqua tristifico in lacu
fit ligni venia mel velut Atticum:
lignum est, quo sapiunt aspera dulcius;
uam praefixa cruci spes hominum viget.

Inplet castra cibus tunc quoque ninguidus,
inlabens gelida grandine densius:
his mensas epulis, hac dape construunt,
quam dat sidereo Christus ab aethere.

Nec non imbrifero ventus anhelitu
crassa nube leves invehit alites,
quae conflata in humum, cum semel agmina
fluxerunt, reduci non revolant fuga.

Haec olim patribus praemia contulit
insignis pietas numinis unici,
cuius subsidio nos quoque vescimur
pascentes dapibus pectora mysticis.

Fessos ille vocat per freta seculi
discissis populum turbinibus regens
iactatasque animas mille laboribus
iustorum in patriam scandere praecipit.

Illic purpureis tecta rosariis
omnis fragrat humus calthaque pinguia
et molles violas et tenues crocos
fundit fonticulis uda fugacibus.

Illic et gracili balsama surculo
desudata fluunt, raraque cinnama
spirant et folium, fonte quod abdito
praelambens fluvius portat in exitum.

Felices animae prata per herbida
concentu parili suave sonantibus
hymnorum modulis dulce canunt melos,
calcant et pedibus lilia candidis.

Sunt et spiritibus saepe nocentibus
paenarum celebres sub Styge feriae
illa nocte, sacer qua rediit Deus
stagnis ad superos ex Acheronticis.

Non sicut tenebras de face fulgida
surgens oceano Lucifer inbuit,
sed terris Domini de cruce tristibus
maior sole novum restituens diem.

Marcent suppliciis tartara mitibus,
exultatque sui carceris otio
functorum populus liber ab ignibus,
nec fervent solito flumina sulphure.

Nos festis trahimus per pia gaudia
noctem conciliis votaque prospera
certatim vigili congerimus prece
extructoque agimus liba sacrario.

Pendent mobilibus lumina funibus,
quae suffixa micant per laquearia,
et de languidulis fota natatibus
lucem perspicuo flamma iacit vitro.

Credas stelligeram desuper aream
ornatam geminis stare trionibus,
et qua bosporeum temo regit iugum,
passim purpureos spargier hesperos.

O res digna, Pater, quam tibi roscidae
noctis principio grex tuus offerat,
lucem, qua tribuis nil pretiosius,
lucem, qua reliqua praemia cernimus.

Tu lux vera oculis, lux quoque sensibus,
intus tu speculum, tu speculum foris,
lumen, quod famulans offero, suscipe,
tinctum pacifici chrismatis unguine.

Per Christum genitum, summe Pater, tuum,
in quo visibilis stat tibi gloria,
qui noster Dominus, qui tuus unicus
spirat de patrio corde paraclitum.

Per quem splendor, honos, laus, sapientia,
maiestas, bonitas, et pietas tua
regnum continuat numine triplici
texens perpetuis secula seculis.

Text Information
First Line: Inventor rutili, dux bone, luminis
Title: Hymnus Ad Incensum Lucernae
Author: Prudentius
Publication Date: 1905
Language: Latin
Tune Information
(No tune information)



Suggestions or corrections? Contact us



Advertisements