Choose a text to compare against: | Compare to:These texts are sorted by similarity. Texts in green are more similar to the current text, and red ones are more different. |
Deus ignee fons animarum, duo qui socians elementa vivum simul ac moribundum hominem Pater effigiasti: Tua sunt, tua rector utraque, tibi copula iungitur horum, tibi, dum vegetata cohaerent, et spiritus et caro servit. Rescissa sed ista seorsum solvunt hominera perimuntque, humus excipit arida corpus, animae rapit aura liquorem. Quia cuncta creata necesse est labefacta senescere tandem, conpactaque dissociari, et dissona texta retexi. Hanc tu, Deus optime, mortem famulis abolere paratus iter inviolabile monstras, quo perdita membra resurgant: Ut, dum generosa caducis ceu carcere clausa ligantur, pars illa potentior extet, quae germen ab aethere traxit. Si terrea forte voluntas luteum sapit et grave captat, animus quoque pondere victus sequitur sua membra deorsum. At si generis memor ignis contagia pigra recuset, vehit hospita viscera secum, pariterque reportat ad astra. Nam quod requiescere corpus vacuum sine mente videmus, spatium breve restat, ut alti repetat conlegia sensus. Venient cito secula, cum iam socius calor ossa revisat animataque sanguine vivo habitacula pristina gestet. Quae pigra cadavera pridem tumulis putrefacta iacebant, volucres rapientur in auras animas comitata priores. Hinc maxima cura sepulcris inpenditur: hinc resolutos honor ultimus accipit artus et funeris ambitus ornat. Candore nitentia claro praetendere lintea mos est, adspersaque myrrha Sabaeo corpus medicamine servat. Quidnam sibi saxa cavata, quid pulchra volunt monumenta, nisi quod res creditur illis non mortua, sed data somno? Hoc provida Christicolarum pietas studet, utpote credens fore protinus omnia viva, quae nunc gelidus sopor urget. Qui iacta cadavera passim miserans tegit aggere terrae, opus exhibet ille benignum Christo pius omnipotenti: Quin lex eadem monet omnes gemitum dare sorte sub una, cognataque funera nobis aliena in morte dolere. Sancti sator ille Tobiae sacer ac venerabilis heros, dapibus iam rite paratis ius praetulit exequiarum. Iam stantibus ille ministris cyathos et fercula liquit, studioque accinctus humandi fleto dedit ossa sepulcro. Veniunt mox praemia caelo pretiumque rependitur ingens: nam lumina nescia solis Deus inlita felle serenat. Iam tunc docuit Pater orbis, quam sit rationis egenis mordax et amara medela, cum lux animum nova vexat. Docuit quoque non prius ullum caelestia cernere regna, quam nocte et vulnere tristi toleraverit aspera mundi. Mors ipsa beatior inde est, quod per cruciamina leti via panditur ardua iustis et ad astra doloribus itur. Sic corpora mortificata redeunt melioribus annis, nec post obitum recalescens conpago fatiscere novit. Haec, quae modo pallida tabo color albidus inficit ora, tunc flore venustior omni sanguis cute tinget amoena. Iam nulla deinde senectus frontis decus invida carpet, macies neque sicca lacertos suco tenuabit adeso. Morbus quoque pestifer, artus qui nunc populatur anhelos, sua tunc tormenta resudans luet inter vincula mille. Hunc eminus aere ab alto victrix caro iamque perennis cernet sine fine gementem quos moverat ipse dolores. Quid turba superstes inepta clangens ululamina miscet, cur tam bene condita iura luctu dolor arguit amens? Iam maesta quiesce querela, lacrimas suspendite matres, nullus sua pignora plangat, mors haec reparatio vitae est. Sic semina sicca virescunt iam mortua iamque sepulta, quae reddita caespite ab imo veteres meditantur aristas. Nunc suscipe terra fovendum, gremioque hunc concipe molli: hominis tibi membra sequestro generosa et fragmina credo. Animae fuit haec domus olim factoris ab ore creatae, fervens habitavit in istis sapientia principe Christo. Tu depositum tege corpus, non inmemor illa requiret sua munera fictor et auctor propriique aenigmata vultus. Veniant modo tempora iusta, cum spem Deus inpleat omnem; reddas patefacta necesse est, qualem tibi trado figuram. Non, si cariosa vetustas dissolverit ossa favillis, fueritque cinisculus arens minimi mensura pugilli. Nec, si vaga flamina et aurae vacuum per inane volantes tulerint cum pulvere nervos, hominem periisse licebit. Sed dum resolubile corpus revocas, Deus, atque reformas, quanam regione iubebis animam requiescere puram? Gremio senis addita sancti recubabit, ut est Eleazar, quem floribus undique septum Dives procul adspicit ardens. Sequimur tua dicta redemptor, quibus atra morte triumphans tua per vestigia mandas socium crucis ire latronem. Patet ecce fidelibus ampli via lucida iam paradisi, licet et nemus illud adire, homini quod ademerat anguis. Illic precor, optime ductor, famulam tibi praecipe mentem genitali in sede sacrari, quam liquerat exul et errans. Nos tecta fovebimus ossa violis et fronde frequenti, titulumque et frigida saxa liquido spargemus odore. | Hymns of Prudentius: translated by R. Martin Pope, The #10L (1905) |