Hymnus Ieiunantium

O Nazarene, lux Bethlem, Verbum patris

Author: Aurelius Clemens Prudentius
Published in 1 hymnal

Representative Text

O Nazarene, lux Bethlem, verbum Patris,
quem partus alvi virginalis protulit,
adesto castis Christe parsimoniis,
festumque nostrum rex serenus adspice,
  5ieiuniorum dum litamus victimam.

Nil hoc profecto purius mysterio,
quo fibra cordis expiatur uvidi,
intemperata quo domantur viscera,
arvina putrem ne resudans crapulam
  10obstrangulatae mentis ingenium premat.

Hinc subiugatur luxus et turpis gula,
vini atque somni degener socordia,
libido sordens, inverecundus lepos,
variaeque pestes languidorum sensuum
  15parcam subactae disciplinam sentiunt.

Nam si licenter diffluens potu et cibo
ieiuna rite membra non coerceas,
sequitur frequenti marcida oblectamine
scintilla mentis ut tepescat nobilis,
  20animusque pigris stertat in praecordiis.

Frenentur ergo corporum cupidines,
detersa et intus emicet prudentia:
sic excitato perspicax acumine
liberque flatu laxiore spiritus
  25rerum parentem rectius precabitur.

Elia tali crevit observantia,
vetus sacerdos, ruris hospes aridi:
fragore ab omni quem remotum et segregem
sprevisse tradunt criminum frequentiam,
  30casto fruentem syrtium silentio.

Sed mox in auras igneis iugalibus
curruque raptus evolavit praepete,
ne de propinquo sordium contagio
dirus quietum mundus adflaret virum,
  35olim probatis inclitum ieiuniis.

Non ante caeli principem septemplicis
Moyses tremendi fidus interpres throni
potuit videre, quam decem recursibus
quater volutis sol peragrans sidera
  40omni carentem cerneret substantia.

Victus precanti solus in lacrimis fuit:
nam flendo pernox inrigatum pulverem
humi madentis ore pressit cernuo,
donec loquentis voce praestrictus Dei
  45expavit ignem non ferendum visibus.

Ioannis huius artis hand minus potens,
Dei perennis praecucurrit filium,
curvos viarum qui retorsit tramites
et flexuosa conrigens dispendia
  50dedit sequendam calle recto lineam.

Hanc obsequelam praeparabat nuntius
mox adfuturo construens iter Deo,
clivosa planis, confragosa ut lenibus
converterentur, neve quidquam devium
  55inlapsa terris inveniret veritas.

Non usitatis ortus his natalibus
oblita lactis iam vieto in pectore
matris tetendit serus infans ubera:
nec ante partu de senili effusus est,
  60quam praedicaret virginem plenam Deo.

Post in patentes ille solitudines
amictus hirtis bestiarum pellibus
setisve tectus hispida et lanugine
secessit, horrens inquinari et pollui
  65contaminatis oppidorum moribus.

Illic dicata parcus abstinentia
potum cibumque vir severae industriae
in usque serum respuebat vesperum,
parvum locustis et favorum agrestium
  70liquore pastum corpori suetus dare.

Hortator ille primus et doctor novae
fuit salutis, nam sacrato in flumine
veterum piatas lavit errorum notas:
sed tincta postquam membra defaecaverat,
  75caelo refulgens influebat spiritus.

Hoc ex lavacro labe dempta criminum
ibant renati non secus, quam si rudis
auri recocta vena pulchrum splendeat,
micet metalli sive lux argentei,
  80sudum polito praenitens purgamine.

Referre prisci stemma mine ieiunii
libet fideli proditum volumine,
ut diruendae civitatis incolis
fulmen benigni mansuefactum Patris
  85pie repressis ignibus pepercerit.

Gens insolenti praepotens iactantia
pollebat olim, quam fluentem nequiter
conrupta vulgo solverat lascivia,
et inde bruto contumax fastidio
  90cultum superni negligebat numinis.

Offensa tandem iugis indulgentiae
censura iustis excitatur motibus,
dextram perarmat rhompheali incendio
nimbos crepantes et fragosos turbines
  95vibrans tonantum nube flammarum quatit.

Sed paenitendi dum datur diecula,
si forte vellent inprobam libidinem
veteresque nugas condomare ac frangere,
suspendit ictum terror exorabilis
  100paullumque dicta substitit sententia.

Ionam prophetam mitis ultor excitat,
paenae inminentis iret ut praenuntius,
sed nosset ille qui minacem iudicem
servare malle, quam ferire ac plectere,
  105tectam latenter vertit in Tharsos fugam.

Celsam paratis pontibus scandit ratem,
udo revincta fune puppis solvitur,
itur per altum, fit procellosum mare:
tum causa tanti quaeritur periculi,
  110sors in fugacem missa vatem decidit.

Iussus perire solus e cunctis reus,
cuius voluta crimen urna expresserat,
praeceps rotatur et profundo inmergitur:
exceptus inde beluinis faucibus
  115alvi capacis vivus hauritur specu.
      *       *
      *       *       *
Intactus exin tertiae noctis vice
monstri vomentis pellitur singultibus,
qua murmuranti fine fluctus frangitur,
salsosque candens spuma tundit pumices,
  130ructatus exit seque servatum stupet.

In Ninivitas se coactus percito
gressu reflectit, quos ut increpaverat
pudenda censor inputans opprobria;
Inpendet, inquit, ira summi vindicis,
  135urbemque flamma mox cremabit, credite.

Apicem deinceps ardui montis petit
visurus inde conglobatum turbidae
fumum ruinae cladis et dirae struem,
tectus flagellis multinodis germinis,
  140nato et repente perfruens umbraculo.

Sed maesta postquam civitas vulnus novi
hausit doloris, heu supremum palpitat:
cursant per ampla congregatim moenia
plebs et senatus, omnis aetas civium,
  145pallens iuventus, eiulantes feminae.

Placet frementem publicis ieiuniis
placare Christum, mos edendi spernitur,
glaucos amictus induit monilibus
matrona demptis, proque gemma et serico
  150crinem fluentem sordidus spargit cinis.

Squalent recincta veste bullati patres,
setasque plangens turba sumit textiles,
inpexa villis virgo bestialibus
nigrante vultum contegit velamine,
  155iacens arenis et puer provolvitur.

Rex ipse Coos aestuantem murices
laenam revulsa dissipabat fibula,
gemmas virentes et lapillos sutiles,
insigne frontis exuebat vinculum
  160turpi capillos inpeditus pulvere.

Nullus bibendi, nemo vescendi memor,
ieiuna mensas pubis omnis liquerat,
quin et negato lacte vagientium
fletu madescunt parvulorum cunulae,
  165sucum papillae parca nutrix derogat.

Greges et ipsos claudit armentalium
sollers virorum cura, ne vagum pecus
contingat ore rorulenta gramina,
potum strepentis neve fontis hauriant,
  170vacuis querelae personant praesepibus.

Mollitus his et talibus brevem Deus
iram refrenat temperans oraculum
prosper sinistrum, prona nam clementia
haud difficulter supplicem mortalium
  175solvit reatum fitque fautrix flentium.

Sed cur vetustae gentis exemplum oquor?
pridem caducis cum gravatus artubus
Iesus dicato corde ieiunaverit,
praenuncupatus ore qui prophetico
  180Emanuel est, sive NOBISCUM DEUS.

Qui corpus istud molle naturaliter
captumque laxo sub voluptatum iugo
virtutis arta lege fecit liberum:
emancipator servientis plasmatis
  185regnantis ante victor et cupidinis.

Inhospitali namque secretus loco
quinis diebus octies labentibus
nullam ciborum vindicavit gratiam,
firmans salubri scilicet ieiunio
  190vas adpetendis inbecillum gaudiis.

Miratus hostis posse limum tabidum
tantum laboris sustinere ac perpeti,
explorat arte sciscitator callida,
Deusne membris sit receptus terreis,
  195sed increpata fraude post tergum ruit.

Hoc nos sequamur quisque nunc pro viribus,
quod consecrati tu magister dogmatis
tuis dedisti Christe sectatoribus,
ut, cum vorandi vicerit libidinem,
  200late triumphet inperator spiritus.

Hoc est, quod atri livor hostis invidet,
mundi polique quod gubernator probat,
altaris aram quod facit placabilem,
quod dormientis excitat cordis fidem,
  205quod limat aegram pectoris rubiginem.

Perfusa non sic amne flamma extinguitur,
nec sic calente sole tabescunt nives,
ut turbidarum scabra culparum seges
vanescit almo trita sub ieiunio,
  210si blanda semper misceatur largitas.

Est quippe et illud grande virtutis genus
operire nudos, indigentes pascere,
opem benignam ferre supplicantibus,
unam paremque sortis humanae vicem
  215inter potentes atque egenos ducere.

Satis beatus quisque dextram porrigit,
laudis rapacem, prodigam pecuniae,
cuius sinistra dulce factum nesciat:
illum perennes protinus conplent opes,
  220ditatque fructus faenerantem centuplex.

Hymns of Prudentius, 1905

Author: Aurelius Clemens Prudentius

Marcus Aurelius Clemens Prudentius, "The Christian Pindar" was born in northern Spain, a magistrate whose religious convictions came late in life. His subsequent sacred poems were literary and personal, not, like those of St. Ambrose, designed for singing. Selections from them soon entered the Mozarabic rite, however, and have since remained exquisite treasures of the Western churches. His Cathemerinon liber, Peristephanon, and Psychomachia were among the most widely read books of the Middle Ages. A concordance to his works was published by the Medieval Academy of America in 1932. There is a considerable literature on his works. --The Hymnal 1940 Companion… Go to person page >

Text Information

First Line: O Nazarene, lux Bethlem, Verbum patris
Title: Hymnus Ieiunantium
Author: Aurelius Clemens Prudentius
Language: Latin
Suggestions or corrections? Contact us



Advertisements