Quid est, quod artum circulum
sol iam recurrens deserit?
Christusne terris nascitur,
qui lucis auget tramitem?
5Heu quam fugacem gratiam
festina volvebat dies,
quam pene subductam facem
sensim recisa extinxerat!
Caelum nitescat laetius,
10gratetur et gaudens humus,
scandit gradatim denuo
iubar priores lineas.
Emerge dulcis pusio,
quem mater edit castitas,
15parens et expers coniugis,
mediator et duplex genus.
Ex ore quamlibet Patris
sis ortus et verbo editus,
tamen paterno in pectore
20sophia callebas prius.
Quae prompta caelum condidit,
caelum diemque et cetera,
virtute verbi effecta sunt
haec cuncta: nam verbum Deus.
25Sed ordinatis seculis,
rerumque digesto statu
fundator ipse et artifex
permansit in Patris sinu,
donec rotata annalium
30transvolverentur milia,
atque ipse peccantem diu
dignatus orbera viseret.
Nam caeca vis mortalium
venerans inanes nenias
35vel aera vel saxa algida,
vel ligna credebat Deum.
Haec dum sequuntur, perfidi
praedonis in ius venerant,
et mancipatam fumido
40vitam barathro inmerserant:
Stragem sed istam non tulit
Christus cadentum gentium
inpune ne forsan sui
Patris periret fabrica.
45Mortale corpus induit,
ut excitato corpore
mortis catenam frangeret
hominemque portaret Patri.
Hic ille natalis dies,
50quo te creator arduus
spiravit et limo indidit
sermone carnem glutinans.
Sentisne, virgo nobilis,
matura per fastidia
55pudoris intactum decus
honore partus crescere?
O quanta rerum gaudia
alvus pudica continet,
ex qua novellum seculum
60procedit et lux aurea!
Vagitus ille exordium
vernantis orbis prodidit,
nam tunc renatus sordidum
mundus veternum depulit.
65Sparsisse tellurem reor
rus omne densis floribus,
ipsasque arenas syrtium
fragrasse nardo et nectare.
Te cuncta nascentem puer
70sensere dura et barbara,
victusque saxorum rigor
obduxit herbam cotibus.
Iam mella de scopulis fluunt,
iam stillat ilex arido
75sudans amomum stipite,
iam sunt myricis balsama.
O sancta praesepis tui,
aeterne rex, cunabula,
populisque per seclum sacra
80mutis et ipsis credita.
Adorat haec brutum pecus
indocta turba scilicet,
adorat excors natio,
vis cuius in pastu sita est.
85Sed cum fideli spiritu
concurrat ad praesepia
pagana gens et quadrupes,
sapiatque quod brutum fuit:
Negat patrum prosapia
90perosa praesentem Deum:
credas venenis ebriam
furiisve lymphatam rapi.
Quid prona per scelus ruis?
agnosce, si quidquam tibi
95mentis resedit integrae,
ducem tuorum principum.
Hunc, quem latebra et obstetrix,
et virgo feta, et cunulae
et inbecilla infantia
100regem dederunt gentibus,
peccator intueberis
celsum coruscis nubibus,
deiectus ipse et inritus
plangens reatum fletibus:
105Cum vasta signum bucina
terris cremandis miserit,
et scissus axis cardinem
mundi ruentis solverit:
Insignis ipse et praeminens
110meritis rependet congrua,
his lucis usum perpetis,
illis gehennam et tartarum.
Iudaea tunc fulmen crucis
experta, qui sit, senties,
115quem te furoris praesule
mors hausit et mox reddidit.
Hymns of Prudentius, 1905