2L. Hymnus Matutinus

Nox et tenebrae et nubila,
confusa mundi et turbida,
lux intrat, albescit polus,
Christus venit, discedite.

Caligo terrae scinditur
percussa solis spiculo,
rebusque iam color redit
vultu nitentis sideris.

Sic nostra mox obscuritas
fraudisque pectus conscium
ruptis retectum nubibus
regnante pallescit Deo.

Tunc non licebit claudere
quod quisque fuscum cogitat,
sed mane clarescent novo
secreta mentis prodita.

Fur ante lucem squalido
inpune peccat tempore,
sed lux dolis contraria
latere furtum non sinit.

Versuta fraus et callida
amat tenebris obtegi,
aptamque noctem turpibus
adulter occultus fovet.

Sol ecce surgit igneus,
piget, pudescit, paenitet,
nec teste quisquam lumine
peccare constanter potest.

Quis mane sumptis nequiter
non erubescit poculis,
cum fit libido temperans
castumque nugator sapit?

Nunc, nunc severum vivitur,
nunc nemo tentat ludicrum,
inepta nunc omnes sua
vultu colorant serio.

Haec hora cunctis utilis,
qua quisque, quod studet, gerat,
miles, togatus, navita,
opifex, arator, institor.

Illum forensis gloria,
hunc triste raptat classicum,
mercator hinc ac rusticus
avara suspirant lucra.

At nos lucelli ac faenoris
fandique prorsus nescii,
nec arte fortes bellica,
te, Christe, solum novimus.

Te mente pura et simplici,
te voce, te cantu pio
rogare curvato genu
flendo et canendo discimus.

His nos lucramur quaestibus,
hac arte tantum vivimus,
haec inchoamus munera,
cum sol resurgens emicat.

Intende nostris sensibus,
vitamque totam dispice,
sunt multa fucis inlita,
quae luce purgentur tua.

Durare nos tales iube,
quales, remotis sordibus
nitere pridem iusseras,
Iordane tinctos flumine.

Quodcumque nox mundi dehinc
infecit atris nubibus,
tu, rex Eoi sideris,
vultu sereno inlumina.

Tu sancte, qui taetram picem
candore tingis lacteo
ebenoque crystallum facis,
delicta terge livida.

Sub nocte Iacob caerula
luctator audax angeli,
eo usque dum lux surgeret,
sudavit inpar praelium.

Sed cum iubar claresceret,
lapsante claudus poplite
femurque victus debile
culpae vigorem perdidit.

Nutabat inguen saucium,
quae corporis pars vilior
longeque sub cordis loco
diram fovet libidinem.

Hae nos docent imagines,
hominem tenebris obsitum,
si forte non cedat Deo,
vires rebellis perdere.

Erit tamen beatior,
intemperans membrum cui
luctando claudum et tabidum
dies oborta invenerit.

Tandem facessat caecitas,
quae nosmet in praeceps diu
lapsos sinistris gressibus
errore traxit devio.

Haec lux serenum conferat
purosque nos praestet sibi:
nihil loquamur subdolum,
volvamus obscurum nihil.

Sic tota decurrat dies,
ne lingua mendax, ne manus,
oculive peccent lubrici,
ne noxa corpus inquinet.

Speculator adstat desuper,
qui nos diebus omnibus
actusque nostros prospicit
a luce prima in vesperum.

Hic testis, hic est arbiter,
his intuetur quidquid est,
humana quod mens concipit;
hunc nemo fallit iudicem.

Text Information
First Line: Nox et tenebrae et nubila
Title: Hymnus Matutinus
Author: Prudentius
Publication Date: 1905
Language: Latin
Tune Information
(No tune information)



Suggestions or corrections? Contact us



Advertisements