194a. Te Deum

1 Te Deum laudamus, Te Dominum confitemur.

2 Te aeternum Patrem: omnis terra veneratur.

3 Tibi omnes angeli: tibi coeli et universae potesates.

4 Tibi cherubim et seraphim; incessabili voce proclamant.

5 Sanctus, Sanctus, Sanctus: Dominus Deus Sabaoth.

6 Pleni sunt coeli et terra: majestatis gloriae tuae.

7 Te gloriosus: Apostolorum chorus.

8 Te prophetarum: laudabilis numerus.

9 Te Martyrum candidatus: laudat exercitus.

10 Te per orbem terrarum: sancta confitetur Ecclesia.

11 Patrem: immensae mejestatis.

12 Venerandum tuum verum: et unicum Filium.

13 Sanctum quoque: Paraclitum Spiritum.

14. Tu Rex: gloriae Christe.

15. Tu Patris: sempiternus es Filius.

16. Tu ad liberandum suscepturus hominem: non horruisti Virginis uterum.

17. Tu devicto mortis aculeo: aperuisti credentibus regna coelorum.

18. Tu ad dexteram Dei sedes: in gloria Patris.

19. Judex crederis: esse venturus.

20. Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni: qos pretioso sanguine redemisti.

21 Aeterna fac cum Sanctis tuis: in gloria numerari.

Text Information
First Line: Te Deum laudamus, Te Dominum confitemur
Title: Te Deum
Language: English
Publication Date: 1880
Tune Information
Name: [Te Deum laudamus, Te Dominum confitemur]
Key: F Major or modal



Suggestions or corrections? Contact us