595. Conditor alme siderum

1. Conditor alme siderum,
Æterna lux credentium,
Christe, redemptor omnium,
Exaudi preces supplicum.

2. Qui condolens interitu
Mortis perire sæculum,
Salvasti mundum languidum,
Donans reis remedium,

3. Vergente mundi vespere,
Uti sponsus de thalamo,
Egressus honestissima
Virginis matris clausula.

4. Cuius forti potentiæ
Genu curvantur omnia;
Cælestia, terrestria
Nutu fatentur subdita.

5. Te, Sancte, fide quæsumus,
Venture iudex sæculi,
Conserva nos in tempore
Hostis a telo perfidi.

6. Sit, Christe, rex piissime,
Tibi Patrisque gloria
Cum Spiritu Paraclito,
In sempiterna sæcula.

Amen.

Text Information
First Line: Conditor alme siderum
Publication Date: 2009
Tune Information
(No tune information)






Advertisements