594. A solis ortus cardine

1 A solis ortus cardine
adusque terrae limitem
Christum canamus Principem,
natum Maria Virgine.

2 Beatus auctor saeculi
servile corpus induit,
ut carne carnem liberans
non perderet quod condidit.

3 Clausae parentis viscera
caelestis intrat gratia;
venter puellae baiulat
secreta quae non noverat.

4 Domus pudici pectoris
templum repente fit Dei;
intacta nesciens virum
verbo concepit Filium.

5 Enixa est puerpera
quem Gabriel praedixerat,
quem matris alvo gestiens
clausus Ioannes senserat.

6 Feno iacere pertulit,
praesepe non abhorruit,
parvoque lacte pastus est
per quem nec ales esurit.

7 Gaudet chorus caelestium
et Angeli canunt Deum,
palamque fit pastoribus
Pastor, Creator omnium.

8 Iesu, tibi sit gloria,
qui natus es de Virgine,
cum Patre et almo Spiritu,
in sempiterna saecula. Amen.

Text Information
First Line: A solis ortus cardine
Title: A solis ortus cardine
Author: Cælius Sedulius
Publication Date: 2009
Topic: Christmas
Language: Latin
Tune Information
Name: CHRISTUM WIR SOLLEN LOBEN SCHON
Source: Rhythmic form of Gregorian chant, Geistliche Gesangbüchlein, Strasbourg 1525



Media
More media are available on the tune authority page.

Suggestions or corrections? Contact us



Advertisements