593. Adeste Fideles

1. Adeste fideles, læti, triumphantes, (W)
Venite, venite in Bethlehem.
Natum videte Regem angelorum.
Venite adoremus, Venite adoremus,
Venite adoremus, Dominum.

2. Deum de Deo, Lumen de Lumine, (W)
Gestant puellae viscera,
Deum verum, Genitum non factum.
Venite adoremus, Venite adoremus,
Venite adoremus, Dominum.

3. Cantet nunc "Io!" chorus angelorum; (W)
Cantet nunc aula caelestium:
"Gloria in excelsis Deo!"
Venite adoremus, Venite adoremus,
Venite adoremus, Dominum.

4. Ergo qui natus Die hodierna, (W)
Jesu tibi sit gloria!
Patris aeterni Verbum caro factum.
Venite adoremus, Venite adoremus,
Venite adoremus, Dominum.

=========================

1. Adeste fideles, læti, triumphantes, (W)
Venite, venite in Bethlehem.
Natum videte Regem angelorum.
Venite adoremus, Venite adoremus,
Venite adoremus, Dominum.

5. En grege relicto, humiles ad cunas (B)
Vocati pastores appropriant;
Et nos ovanti gradu festinemus;
Venite adoremus, Venite adoremus,
Venite adoremus, Dominum.

6. Stella duce, Magi, Christum adorantes, (A)
Aurum, thus et myrrham dant munera.
Jesu infanti corda praebeamus;
Venite adoremus, Venite adoremus,
Venite adoremus, Dominum.

7. Pro nobis erenum et foeno cubantem, (B)
Piis foveamus amplexibus.
Sic nos amantem quis non redamaret?
Venite adoremus, Venite adoremus,
Venite adoremus, Dominum.

Text Information
First Line: Adeste fideles, læti, triumphantes
Title: Adeste Fideles
Author, vv. 5, 7: Abbé E. Jean-François de Borderies, 1764-1832
Author, v. 6: Anonima
Probable author, vv. 1-4: John Francis Wade, 1711-1786 (1743?)
Publication Date: 2009
Topic: Christmas
Language: Latin
Refrain First Line: Venite adoremus
Tune Information
Name: ADESTE FIDELES
Composer (attributed to): John Francis Wade (1743?)



Media
More media are available on the tune authority page.




Advertisements